- AB
- ABquintus mensis Hebraeorum, ieiunio celebris, Zach. c. 8. v. 19. Partim Iunio, partim Iulio nostro respondens: Iudaeis, ut ait Abarbanel, ominosus et quo hostibus suis obvii esse et exposiri consuevere. Illo namque mense decrevit Deus olim, ut in deserto morerentur, quotquot obmurmuraverant. Et die nonâ eiusdem, desolatum est utrumque Templum, tam primum, quam secundum: Alexandria quoque amplissima Iudaeorum Synagoga est eâdem vastata. Sed et ex Anglia, Gallia et Hispania hoc ipso mense pulsi sunt, etc. Idem, apud Bochart. Hieroz. Part. I. l. 3. c. 16. vide quoque Torniell. A. M. 25. 45. num. 31. 44. et 64.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.